monumenta.ch > Hieronymus > sectio 10 > csg48.203 > sluMscr.Dresd.App.1092.245 > Psalmi, 75 > Ieremias, 49 > 28 > bnfGrec107.255 > cb125.133r > sectio 21 > Psalmi, 77 > bculMs.403.80r > Psalmi, 72 > N > sluMscr.Dresd.App.1092.248 > 8 > sectio 8 > sluMscr.Dresd.A.145.b.64 > Isaias, 22 > bnfGrec107.781 > Psalmi, 89 > bavPal.lat.1663.248 > sectio 4 > 16 > sectio 18 > bculMs.403.76v > sectio 16 > sectio > sluMscr.Dresd.App.1092.239 > G > uwbM.p.th.f.68.192 > bnfGrec107.249 > cb125.134r > csg48.204 > sectio 31 > Canticum, 2 > 26 > sectio 23 > sectio 5 > cpl1661.79 v > 20 > Psalmi, 21 > L > 7 > 9 > Lucas, 2 > sectio 12 > sectio 18 > sluMscr.Dresd.App.1092.257 > 12 > 23 > bavPal.lat.1663.245 > 39
Isidorus, Differentiae, 2, XXXVIII <<<     >>> XL De distinctionibus quatuor vitiorum.

XXXIX SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

148 Inter sapientiam et eloquentiam ita distinguunt: quod eloquentia constat ex verbis. Sapientiam sine eloquentia prodesse non est dubium. Eloquentia sine sapientia valere non potest. Melior enim est indiscreta prudentia quam stulta loquacitas. Rerum enim studia prosunt, non ornamenta verborum. Eloquentia enim, ut diximus, scientia est verborum; sapientia autem, cognitio rerum et intellectus causarum.
149 Porro sapientiam veteres philosophiam vocaverunt, id est omnium rerum humanarum atque divinarum scientiam. Huius philosophiae partes tres esse dixerunt, id est, physicam, logicam, ethicam. Physica, naturalis est; Ethica, moralis; Logica, rationalis. Harum prima naturae et contemplationi rerum deputatur, secunda in actione et cognitione recte vivendi versatur, tertia in discernendo verum a falso ponitur.
150 Hoc trimodum philosophiae genus, iuxta sapientes mundi in partibus suis, ita distinguitur. Ad physicam pertinere aiunt disciplinas septem, quarum prima est arithmetica, secunda geometria, tertia musica, quarta astronomia, quinta astrologia, sexta mechanica, septima medicina. Ratio autem earumdem disciplinarum breviter, ista est.
151 Arithmetica namque est definitio per quam numerorum omnium ratio vel ordo consistit. Geometria est disciplina magnitudinis, et figurarum notis lineamentisque propriis distincta, vel formis. Dicta autem Geometria a dimensione terrae, per quam uniuscuiusque termini delineari solent. Hanc primum Aegyptii invenerunt pro necessitate terminorum terrae, quos Nilus inundationis tempore confundebat. Musica est ars spectabilis voce vel gestu, habens in se numerorum ac soni certam dimensionem cum scientia perfectae modulationis. Haec constat ex tribus modis, id est sono, verbis et numeris.
152 Astronomia est lex astrorum. Astrologia est ratio quae conversionem coeli et signorum definit, potestatesque et ortus siderum, et occasus. Hanc mathematici sequuntur. Mechanica est quaedam peritia, vel doctrina, ad quam subtiliter fabricas omnium rerum concurrere dicunt. Medicina est scientia curationum, ad temperamentum corporis, vel salutem inventa. E quibus quidem omnibus quaedam religioni conveniunt, quaedam vero longe modis omnibus aliena sunt.
153 Digestis generibus, sive differentiis physicae artis, nunc partes logices exsequamur. Constat autem ex dialectica et rhetorica. Dialectica est ratio sive regula disputandi, intellectum mentis acuens, veraque a falsis distinguens. Rhetorica est ratio dicendi, iurisperitorum scientia, quam oratores sequuntur. Hac, ut quidam ait sicut ferrum veneno, sententia armatur eloquio.
154 Post logicam sequitur ethica, quae ad institutionem pertinet morum. Haec enim bene vivendi magistra est, dividiturque in quatuor principales virtutes: prudentiam, scilicet, atque iustitiam, fortitudinem, et temperantiam. Prudentia est agnitio verae fidei, et scientia Scripturarum, in qua intueri oportet illud trimodum intelligentiae genus. Quorum primum est per quod quaedam accipiuntur historialiter sine ulla figura, ut sunt decem praecepta; secundum est per quod quaedam in Scripturis permixto iure accipiuntur, tam secundum finem rerum gestarum, quam etiam iuxta figurarum intellectum, sicut de Sara et Agar. Primum quod vere fuerint, dehinc quod tropice duo Testamenta figurentur.
155 Tertium genus est quod tantum spiritualiter accipitur, sicut de Canticis canticorum. Quae si iuxta sonum verborum vel efficientiam operis sentiantur, corporalis magis luxuria quam virtus sacramentorum accipitur.
156 Definito prudentiae genere, nunc partes iustitiae subiiciamus, cuius primum est Deum timere, religionem venerari, honorem referre parentibus, patriam diligere, cunctis prodesse, nocere nulli, fraterna charitatis vincula amplecti, pericula aliena suscipere, opem ferre miseris, boni accepti vicissitudinem rependere, aequitatem in iudiciis conservare.
157 Fortitudo est animi magnitudo, atque gloria bellicae virtutis, contemptus bonorum et divitiarum. Haec adversis aut patienter cedit, aut fortiter resistit, nullis emollitur illecebris, adversis non frangitur, non elevatur secundis, invicta est ad labores, fortis ad pericula, pecuniam negligit, avaritiam fugit, contra improbos animum ad pericula praeparat, molestiis nullis cedit, gloriae cavet appetitus.
158 Temperantia est modus vitae in omni verbo vel opere. Haec verecundiae comes est, humilitatis regulam custodit, tranquillitatem animi servat, continentiam et castitatem amplectitur, fovet decus et honestatem, restringit ratione appetitum, iram comprimit, nec rependit contumeliam. Sed ex his prudentia agnitione veri delectatur, iustitia dilectionem Dei et proximi servat, fortitudo vim virtutis habet metumque mortis contemnit, temperantia affectiones carnis moderatur, et restinguit appetitum. Prima credit et intelligit, secunda diligit, tertia appetitum cohibet, quarta modum imponit.



Isidorus, Differentiae, 2, XXXVIII <<<     >>> XL De distinctionibus quatuor vitiorum.
monumenta.ch > Hieronymus > sectio 10 > csg48.203 > sluMscr.Dresd.App.1092.245 > Psalmi, 75 > Ieremias, 49 > 28 > bnfGrec107.255 > cb125.133r > sectio 21 > Psalmi, 77 > bculMs.403.80r > Psalmi, 72 > N > sluMscr.Dresd.App.1092.248 > 8 > sectio 8 > sluMscr.Dresd.A.145.b.64 > Isaias, 22 > bnfGrec107.781 > Psalmi, 89 > bavPal.lat.1663.248 > sectio 4 > 16 > sectio 18 > bculMs.403.76v > sectio 16 > sectio > sluMscr.Dresd.App.1092.239 > G > uwbM.p.th.f.68.192 > bnfGrec107.249 > cb125.134r > csg48.204 > sectio 31 > Canticum, 2 > 26 > sectio 23 > sectio 5 > cpl1661.79 v > 20 > Psalmi, 21 > L > 7 > 9 > Lucas, 2 > sectio 12 > sectio 18 > sluMscr.Dresd.App.1092.257 > 12 > 23 > bavPal.lat.1663.245 > 39